Caecilia Romana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sancta Caecilia organo cantans: fenestra in ecclesia sanctorum Servati et Dorotheae, Müllenbach, Germania

Caecilia Romana (nata circa annum 200; mortua circa annum 230 Romae) est sancta Ecclesiae Catholicae, virgo et martyr ecclesiae antiquae. Caecilia est patrona musicae ecclesiasticae. Attributa eius sunt organum vel violina, gladius (attributum martyrii) et rosa.

Est in ecclesia collegiata Beronensis inscriptio de martyrio Sanctae Caeciliae. Refert praefectum Almachium quondam Caeciliam cremari iussisse. Cum non contigisset, praefectus denuo eam occidere iussit. At illa non potuit occideri. Quam ob rem semiviva relicta est.

Festum Sanctae Caeciliae est dies 22 Novembris.


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!