Brachypeza archytas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Brachypeza archytas
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Monocotyledones
Ordo: Asparagales
Familia: Orchidaceae
Subfamilia: Epidendroideae
Tribus: Vandeae
Subtribus: Aeridinae
Genus: Brachypeza
Species: B. archytas
Binomen
Brachypeza archytas
(Ridl.) Garay
Synonyma
  • Saccolabium archytas Ridl. (1891)
  • Sarcochilus archytas (Ridl.) Schltr. (1913)

Brachypeza archytas (anno 1972 descripta) est epiphytica tribus Vandearum orchis, in Insula Christi Natalis in territorio Australiano in Oceano Indico septentrio-orientali endemica. Epitheton specificum Archytan philosophum Graecum honorat.[1]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Caules huius orchidis a radicibus aeralibus celantur. Plantae sunt quattuor vel quinque folia lorata, 100–220 mm longa et 16–26 mm lata, inaequaliter bilobata, flabellum formantia. Inflorescentia est 150–350 mm longa, pedunculo longo anulato, et rhachi multis parvisque (8–10 mm) floribus confertis albisque praedita.[1]

Distributio et habitatio[recensere | fontem recensere]

Solum in Insula Christi Natalis inventa, haec orchis est communis, praecipue in silva pluviali per inferiores insulae ambulationes marinas? (Anglice: marine terraces), ubi ea saepe in magnis infimis arborum truncis habitat, sicut truncis Tristiropsis acutangulae et Gyrocarpi americani.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Flora of Australia Online.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • Plant List • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index