Sogdiana

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Sogdia)
Tabula geographica situm Sogdianae indicans

Sogdiana (Lingua Graeca antiqua: Σογδιανή; Persica antiqua: Suguda-; Persica moderna: سغد - Soġd; Tadiciana: Суғд - Suġd; Uzbecica: Sog'diona; Sinensi: 粟特 - Sùtè) fuit regio antiqua in Asia Centrali trans Oxum flumen (unde et Transoxiana appellabatur) citra Iaxartem ad pedem montium Alai sita. Territorium eius hodie divisum est inter civitates Uzbeciam et Tadzikistaniam, cuius una provincia etiam nunc Suġd (Суғд) appellatur. Antiquitus plerumque cum regione confini Bactria politice coniuncta erat. Urbes eius praecipuae erant Maracanda et Bochara (ambae ad Polytimetum fluvium sitae) et Alexandria Eschate.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • "Sogd" apud Kroraina.com (Anglice)