Australe et boreale imperium
Appearance
Australe et Boreale Imperium[1] (Sinice 南北朝 Nánbeǐ cháo) dicuntur regna in quae omnes Sinae inter Cin (Sima) et Suy familias imperium tenentes sunt divisae, quae annos 420 ad 589 manebant.
Index Regnorum
[recensere | fontem recensere]Nota: Nomina regnorum australium familiae seu domuum regnatricium primum dantur secundum Couplet librum; unde litteris Sinicis et Latinis secundum nostra aetate translitterationem adscribuntur. Borealium autem regnorum, quia haud sane multum apud Couplet de iis scriptum est, hac tantum neque illa dantur.
Regna Australia
[recensere | fontem recensere]- Familia Sum, Sinice 宋 Sòng (sed communiter 劉宋 Liú Sòng, id est secundum nomen gentilicium imperatoris vocata, cum praeclarior fuit familia Sum post quinque familias imperiales); regnavit 420 ad 479;
- Familia Ci, Sinice 齊 Qí; regnavit 479 ad 502;
- Familia Leam, 梁 Liáng; regnavit 502 ad 557;
- Familia Chin, 陳 Chén; regnavit 557 ad 589.
Regna Borealia
[recensere | fontem recensere]- Familia Beiwei, Sinice 北魏, id est Wei (seu Guei) septentrionalis;
- Familia Dongwei, Sinice 東魏, id est Wei orientalis;
- Familia Xiwei, Sinice 西魏, id est Wei occidentalis;
- Familia Beiqi, Sinice 北齊, id est Qi (seu Ci) septentrionale;
- Familia Beizhou, Sinice 北周, id est Zhou (seu Cheu) septentrionalis;
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Nomen Latine datum est apud Couplet, p. 47: “Fuit autem per haec tempora diarchia seu duumviratus dictus Nan pe chao, hoc est Australe & Boreale Imperium.”