Curtis Randelana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Turris Curtis Randelanae

Curtis Randelana (Francice Courrendlin, Theodisce Rennendorf, vulgo lingua Liberis Comitatus Coérrendlïn) est commune valle Birsae in pago helvetico Iurae situm.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Curtis Randelana ad septentrionem urbem Delemontem et versus meridiem clusam vici Choindez et montes nominis Montchaibeux attingit. In loco Choindez saeculo 19 magna ferraria societatis Von Roll condita est.[1]

Historia[recensere | fontem recensere]

Medio aevo Curtis pars dominii abbatiae Monasterii Grandisvallensis erat in territorio episcopi Basilienis[2] sita. Anno 1815 pago Bernae et 1979 pago Iurae data est.

Pons autoviae apud vicum Choindez

Vectura[recensere | fontem recensere]

Aetate Romanorum via ab Aventico per civitatem Basileensem trans vallem Birsae duxit. Hodie ferrivia, via et autovia (A16 Via Transiurana)[3] in angusto valle constructi sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Stéphane Tendon: Des Romands et des Alémaniques à la frontière des langues: Les cas de Von Roll à Choindez (JU) et de Ciba-Geigy à Marly (FR), Curte Randelana 2004.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.vonroll-casting.ch/fr/
  2. Jean-Claude Rebetez: La donation de 999 et l'histoire médiévale de l'ancien Evêché de Bâle, Purrentrum 2002
  3. Situs publicus Autoviae trans Iuram montem.