Glossa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Glossa (Graece: γλῶσσα) est "unius verbi vel nominis interpretatio" (Alcuinus).[1]

Antiquitas[recensere | fontem recensere]

Lingua Graeca ab Aristotele γλῶσσα erat terminus technicus pro verbo minus usitato sive antiquiore sive peregrino. Grammatici Latini potius voce glossemate (glossema, -atis n.) utebantur, ut explicat Quintilianus: "glossemata (...), id est voces minus usitatae."[2] Antiquitate exeunte Isidorus Hispalensis attestatur vim verbi glossae a voce remotiore ad explicationem vocis se mutavisse, cum dicit glossa "unius verbi rem uno verbo manifestamus."[3]

Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

Medio Aevo glossa (vel glosa, closa, glossula, glosula) varia significare potest:

  • glossa marginalis: interdum longior explanatio in margine paginae scripta
  • glossa interlinearis: plerumque brevis interpretatio „inter lineas“
  • glossa contextualis: glossa in textum integrata (tantummodo in commentariis et glossariis)[4]

Glossa, scholium et commentarius (sive commentarium) generaliter prolixitate inter se differunt.

Praeterea etiam explicatio vocis extra contextum glossa vocari potest, collectio autem glossarum sive rerum sive litterarum ordine disposita glossarium est.

A saeculo duodecimo etiam summa glossarum corpus interpretantium verbo collectivo glossa notatur: In Bibliis glossandis Parisiis glossa ordinaria exsistit, quae est commentarius ordinarius Sacrae Scripturae, verborum explicationes cum interpretationibus allegoricis coniungens.

In iuris prudentia glossa designat glossam ordinariam Corporis iuris civilis a glossatoribus Italicis (imprimis Bononiae) sub annum 1250 conscriptam.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Grammatica.
  2. Quint., Institutio oratoria 1,8,15
  3. Etymologiae 1,30
  4. Rolf Bergmann / Stefanie Stricker: Katalog der althochdeutschen und altsächsischen Glossenhandschriften, de Gruyter (2005), vol. 1, p. 112

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Glosse. In: Meyers Konversations-Lexikon. 4. ed.. vol. 7, Bibliographisches Institut, Lipsiae 1885–1892, ‎p. 442. [{Categoria:Lexicographia]]