Bellum Sertorianum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hispania antiqua circa 100 a.C.n.

Bellum Sertorianum (80-72 a.C.n.) fuit pars bellorum civilium Romanorum. Hoc bellum in Hispania gestum est inter ultimum ducem Marianae factionis, Quintum Sertorium, qui non tantum reliquias popularium partium sed etiam multas civitates Ibericas dominationem Romanam aegre ferentes ad sese converterat, ex una parte et Syllanos duces a senatu Romano adversus eum missos, Quintum Caecilium Metellum Pium et Gnaeum Pompeium Magnum, ex altera parte. Calliditate et nova belli ratione Sertorius adversarios diu male mulcavit ; postquam vero a legato suo, Marco Perperna Veientone, fraude occisus est Pompeius facile victor finem bello imposuit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Félix García Morá, Un episodio de la Hispania republicana : la guerra de Sertorio : planteamientos iniciales, Universidad de Granada, 1991. ISBN 84-338-1308-0 (Dissertatio academica)
  • Christoforus Konrad, Plutarch's Sertorius: A Historical Commentary. Chapel Hill: University of North Carolina Press, 1994. Recensio critica
  • Adolphus Schulten, Sertorius, Lipsiae, 1926. Recensio critica
  • P Spann, Quintus Sertorius and the legacy of Sulla, The University of Arkansas press, 1987. Recensio critica