Babatha

E Vicipaedia
Babathae documentum quoddam (P.Babatha 16):
Pittacium apographae quattuor palmetorum quae possidebat.

Babatha (Graece Βαβάθα, Aramaice בבתא), plenius Babatha Simonis filia Maozena fuit Iudaea qui oppidum Maoza in regione Iordanis (nunc in Iordania) sita ineunte saeculo 2 habitabat. Igael Iadin archaeologus anno 1960 marsupium scorteum in situ nunc Spelunca Epistularum dicto, invenit, documentis Babathae propriis repletum, quae ad matrimonia, cessiones mancipiorum, tutelam et ita porro, inter annos 96 et 134, spectant, et vivido modo multa de vita Iudaeae ordinis medialis sed nihilominus satis provecti (et locupletis) eo tempore nos docent, necnon de re scribali et legali in Imperio Romano.

Vita[recensere | fontem recensere]

Babatha anno fere 104 Maozis nata est, sine fratribus ut videtur, nam parentibus mortuis palmeti patris heres erat. Viro (nomine Iesu Iesutis[1] filius) primo nupserat, filium (nomine etiam Iesu Iesutis filius) pepererat, et marito viduata est ante annum 124. Ante proximum annum denuo alteri viro (nomine Iudas Eleazari Chthusionis filius) nupsit, qui tria palmeta Engadis habebat, atque uxorem alteram (Mariamen Beani filiam) et filiam (Selampsionen). Non constat, polygamia iam ab Iudaeis illius aetatis in usu, utrum Iudas ambabus cum uxoribus, an utraque habitaret.

Analysis[recensere | fontem recensere]

Documenta de matrimonio altero indicia dant quomodo res inter coniuges se haberent: secundum pactionem nuptialem, debita Iudatis[2] damno Babathae inhaerent, quod saltem quod ad rem fiscalem spectat quandam aequalitatem indicare videtur. Item, secundum documentum anni 128, Iudas pecuniam a Babatha sine usura mutuatus est, quod demonstrat eam fiscum suum apud se, adhuc etiam in coniugio, conservavisse. Iudate anno 130 defuncto, Babatha mancipia Engadena viri ut debita eius recuperaret expropriavit.

Aliud documentum studii dignum spectat ad tutelam Iesutis, Babathae filii. Anno 125 Babatha in tutores filii sui patre orbati causam egit, quod parcius et restringenter patrimonium eius distribuerent, petens ut filii tutelam et horum quae ei pertineret sibi transferretur.

Obitus[recensere | fontem recensere]

Babathae marsupium.

In novissimis documentis in marsupio repertis, Babatha Engedas ire vocata est, nam Mariame uxor prima Iudatis causam in eam agit de rebus viri defuncti. Ergo, videtur circum Engada fuisse anno 132, itaque paene certum est eam in medium belli Barchochebae raptam esse. Verisimile est Babatham, Mariamen, cum familia sua in montes fugisse, et, quod documenta in cavo relincta sunt neque umquam recepta, et prope iacebant ossa viginti cadaverum, Babatham ibi in speluncis diem summam obiisse.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Idem nomen, sane, ac Iesus at variis modis in documentis in casus inclinatur, praesertim Ιησοῦ -τος (Iesu -tis) et Ιήσουος -ου (Iesuus -i).
  2. Nomen sic in documentis inclinatum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]