Tertium Bellum Iudaicum

E Vicipaedia

Tertium seu secundum bellum Iudaicum[1] sive expeditio Iudaica[2] (Hebraice: מרד בר כוכבא‎ mered Bar Kokhba "seditio Barchochebae")[3] fuit tertia seditio maior Iudaeorum contra Imperium Romanum, annis 132–136 acta, et ultimum bellorum Iudaeo-Romanorum. "Secundum bellum" nuncupari licet quia "Seditio Kito" (115–117), quae dicitur, maxima ex parte extra provinciam Iudaeam processit.[4] Huius seditionis exitu terra devastata est, superstites Iudaei ex Iudaea sive Syro-Palaestina, ut provincia post bellum confectum vocata est, fugati ac servi venum dati sunt.

Simon Barchochebas, dux seditionis, a multis Iudaeis messias habebatur, qui Israel restituere posset.[5] Post primas victorias seditiosi civitatem liberam in Iudaeae partibus constituerunt, quam Romani sex legionibus auxiliariis insuper additis oppresserunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "temporis secundi belli iudaici (133-135 p. Chr.)" (p. 440 apud Google Books)
  2. Dessau, ILS 1065, 1071, and 1092
  3. "Iudaeorum seditio adversus Hadriani exercitum romanum": vide commentationem Monferrer-Sala (2014) in bibliographia nostra
  4. Inter alia vide hic
  5. John S. Evans (2008). The Prophecies of Daniel 2. "Known as the Bar Kokhba Revolt, after its charismatic leader, Simon Bar Kokhba, whom many Jews regarded as their promised messiah" = Nominatur seditio Barchochebae, quae nomen a duce charismatico Barchocheba trahit, quem multi Iudaei messiam promissum duxerunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni