Salome Comaise

E Vicipaedia

Salōmē Cŏmaïsē Lēvīī filia (Graece Σαλώμη Κομαΐση[1] Ληουείου, Armaice שלם ברת לבי) erat Iudaea locuples e regione meridionali ab Asphaltite Lacu, quae fugit in Sepeluncas Refugii in regione Torrentis Heber, exeunte bello Barchochebae. Sicut Babatha, documenta quae Salome in Spelunca Epistularum reliquit sunt fontes primariae de cultu civili, iure, et vita ea aetate.

Vita[recensere | fontem recensere]

Salome Comaise Maozis circum Zoaram habitabat. Parentes eius, Levius Manaëmi filius et Salome Grapte (sive Gropte), ante annum 113 mariti, filium et filiam genuerunt, at ante annum 127 et pater et filius mortui sunt. Fortasse erat controversia iner Comaisen et Grapten de hereditate Levii (inter quam erant agelli vicini, paene proximi, ei quae Babathe erant), sedinter mensem Novembrem 129 et Ianuarium 131, maritο primο, verisimiliter Samuo Simonis filio[2] nupta, disputationem cum matre transegit et agellos Levii relinquit. Quid Samuo factum sit ignoramus, sed anno 131 Salome viro alteri nupsit, nomine Iesus Manaemi filius.

Exeunte Bello Barchochebae, Salome in Speluncas Refugii se abscondit, et ibi, verisimiter, mortem obiit.

Documenta[recensere | fontem recensere]

Documenta Salomes sunt septem tantum numero,[3] multo pauciora quam documenta Babathae. Horum sex Graece scripta sunt, unum Aramaice. Veterrimum die 29 Ianuarii anno 125 scriptum est, novissimum 7 Augusti 131.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fontes nostrae aetatis solent nomen cum diaerese imprimere, nempe Κομαϊση. Nescio autem etymologiam huius nomen, neque cur diaeresin praesumant. Si nomen potius Κομαίση, sine diaeresi sit, figura Latina sit potius Comaese.
  2. Nomen mariti incertum est, nisi quod sit Simonis filius. Sed rationi constat eum esse, ut conicit Hanna Cotton, eundem ac Σάμουος Σίμωνος alibi memoratus.
  3. Sed videntur nonnulla documenta Levii et Graptes etiam exstare, qui huic numero non computantur.