Flavius Caesarius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Caesarius (natus saeculo 4, mortuus saeculo 5) rerum politicarum peritus Romanus fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Caesarius verisimile filius Palladii Rutilii Tauri Aemiliani, scriptoris de re rustica erat. Frater Caesarii Aurelianus, consul anni 400, fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 386/387 magister officiorum erat, deinde seditionem Antiochensium de vectigalibus inspexit. Annis 395 - 397 primo praefectus praetorio per Orientem erat. Anno 397 una cum Nonio Attico consulatum gessit. Eutropio casu ipse e magistratu remotus est. Gainas magister militum anno 400 eum iterum in praefecturam orientis tulit, quam ad annum 403 duxit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly T. 2, c. 925


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Arcadius Augustus IV et Imp. Caesar Flavius Honorius Augustus III
Consul
397
cum
Nonio Attico
Successores:
Imp. Caesar Flavius Honorius Augustus IV et Flavius Eutychianus