Atherinops

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Atherinops
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Actinopterygii
Ordo: Atheriniformes
Familia: Atherinopsidae
Genus: Atherinops
Steindachner, 1876
Species: A. affinis
Binomen
Atherinops affinis
(Ayres, 1860)

Atherinops est genus piscium familiae Atherinopsidarum, cui Atherinops affinis est species sola. In Oceano Pacifico orientali endemica est, secundum litus occidentale Americae Septentrionalis a Columbia Britannica meridiana in Canada ad Californiam Inferiorem in Mexico endemica. Hic est piscis marinus, qui saepe in aqua humili congregatur, praecipue in estuariis, sinibus, zonis saxosis inter aestus, et silvis Phaeophycearum, ubi planctone vescitur, frequens in Sinu Franciscopolis et Delta fluminum Sacramenti et Sancti Ioachim in California.

Atherinops affinis est argenteus, vittá argenteá nitidá per totam corporis longitudinem, coloribusque caeruleis vel viridibus in dorso. Branchiae sunt flavae aureae, oculi parvi et bacosi, pinnae pectorales longae, dentes parvi et praeacuti. Piscis est edulis et piscatores eum pro oblectatione petunt. Hic est solum membrum sui generis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Atheriniformes Haec stipula ad Atheriniformes spectat. Amplifica, si potes!