Communicatio interculturalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Communicatio interculturalis est disciplina quae circa dialogum atque conversationem inter dissimilis stirpis homines vertitur, eo proposito recens exculta (potissimum inde ab altera saeculi XX dimidia parte), ut dissensiones atque errores, qui variarum civitatum variorumque mentis habituum et cultuum civilium hominibus inter se communicantibus et cooperantibus fieri solent, minuerentur atque mutua intellegentia augeretur. Hac nostra aetate, qua permulti homines terram suam relinquunt et in aliam migrant necnon conflictiones inter cultus civiles ac modos vivendi diversos saepius vehementiusque apparent, communicatio interculturalis magnum pondus acquisivit; non est tamen obliviscendum eius momentum in re diplomatica, in qua commercia inter civitates faciliora ea reddere potest.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Nexus interni