Ascensio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR

Ascensio multis in religionibus ac mythis finem supremum denotat, quo itur. In religionibus Iudaica, Christiana, et Islamica significat quendam cum animo et corpore in mundum ulteriorem (sive caelum) pervenire, mortem non passum.

Religio Iudaica[recensere | fontem recensere]

Vetus Testamentum ascensionem Henoch in libro Genesi (5,24) commemorat, postquam per 365 annos in terra versatus est (5,23), et ascensionem Eliae prophetae in curru igneo (II Reg 2,11). Iudaismus etiam fabulam de ascensione Moysis et Isaiae prophetae cognoscit.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Ascensio Isaiae

Religio Christiana[recensere | fontem recensere]

Ascenio Iesu in Novo Testamento ter commemoratur: Mc 16,19; Lc 24,51; Act 1,1-11. Christus discipulis suis post resurrectionem per quadraginta dies visus et tum in caelum ascendit, ubi "ad dexteram Dei patris“ sedens caelum et terram regit. In Ecclesia Catholica et in Ecclesiis Orthodoxis est etiam festum Assumptio Mariae in caelum. In apocryphis etiam ascensio Petri necnon Ioannis evangelistae describitur.

Religio Islamica[recensere | fontem recensere]

In sura 4:157 legitur Isa bin Maryam (Iesum) non morte naturali obiisse, sed a Deo ad se assumptum esse.

Traditio Islamica vult? Mahometum prophetam miro modo Mecca Hierosolyma translatum esse, unde in caelum ascendit.

Nexus interni

Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!