Ariel Sharon

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ariel Scharon (anno 1998)

Ariel Sharon (natus Ariel Scheinermann in Kfar Malal die 27 Februarii 1928; mortuus in Tel Hashomer, Ramat Gan die 11 Ianuarii 2014) fuit generalis et politicus Israelianus et ab anno 2001 ad anno 2006 Israelis minister primus. A die 6 Ianuarii 2006 propter ictum in sopore erat.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Ariel Sharon, cuius nomen familiae Scheinermann fuerat, totam vitam suam patriae devovit. Natus est in Palaestina anno 1928 Britannis imperantibus, ex familia profugorum Iudaicorum qui ex Russia Alba terram promissam petiverant; bello contra Iordanos milites anno 1948 animose interfuit, deinde stipendia continenter meruit usque ad bella annis 1967 (Bellum Sex Dierum) et 1973 (Bellum Kippur) pugnata, res gestas tanta virtute ducens ut "Dei Leo" appellaretur. Illo tempore etiam reipublicae administrandae se dicavit, sellam senatoriam obtinens pro factione dextera Likud.

Anno 1982 ut minister rei bellicae Libanum occupari iussit, armatos Societatis ad Liberandam Palaestinam (OLP) prosequens qui Beryti et in Libano meridionali confugerant; mense Septembri eiusdem anni perpetrata est caedes immanis Palaestinensium a militiis Christianis in oppidis Sabra et Shatila, exercitu Israëliano conscio: quod plerisque studiosis labes Arielis Sharon putatur.

Anno 2000 die 28 Septembris cum magna turba deambulavit in loco Hierosolymitano et Iudaeis et Muslimis sacrato, quem alteri Montem Templi (Har haBáyit) alteri Meschitam Extremam (al-Masjid al-Aqsa) appellant: inde vehemens rebellio Palaestinensium exorta est, cui ipse anno subsequenti ut minister primarius finem imponere conatus est. Postea longum murum defensionis causa exstruendum curavit iuxta fines regionis cis Iordanem flumen; anno 2005 inexspectate copias colonosque Israëlianos ex Gazae zona revocavit, dissensiones in asseclas suos suscitans.

Eodem anno partem Likud dereliquit, novam factionem moderatiorem Kadima vocatam condens. Sed inopinate graviter affectus, in nosocomio sui inconscius usque ad hunc diem mansit.

Post diuturnum coma die 11 Ianuarii 2014 obiit anno 85 vitae suae agens Ariel Sharon, qui ante octo annos ictu cerebri, dein cerebri haemorrhagia percussus erat neque amplius ab illo die convaluerat, vivus suique inconscius.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ariel Sharon spectant.