Archiabbatia Sancti Petri Salisburgensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Archiabbatia benedictina Sancti Petri Salisburgensis

Archiabbatia Sancti Petri Salisburgensis est archiabbatia benedictina Iuvavi in Austria. Praesens archiabbas (cum 2013) est Corbinianus Birnbacher.

Circa annum 700 in has plagas venerat Rupertus Salisburgensis missionarius ex Franconia, ut in Iuvavo antiquorum romanorum fanum Sancti Petri et monasterium conderet. Agitur de monachio maxime antiquo in terris Theodiscis quae et nostro tempore sine ulla interruptione exstat. Itaque ei sollemniter anno 1927 privilegium datum est archiabbatiam nuncupari.

Architecturae historia[recensere | fontem recensere]

Fani interna

Abbate Arnone, amico Caroli magni, promotio archiepiscopalis facta est. Anno 1127 delubrum cum monasterio flammis consumptum est, ut abbas Baldericus annis inter 1130 et 1143 basilicam Romanicam trium navium construi iuberet. Patet res postea saepius mutatas esse quoad aspectum magnitudinemque.

Anno autem 1319 Cappella Sancti Viti erecta est, quae in aedificiis Iuvavensibus Gothicis vetustissima esse videtur. Cuius porta gigans circa annum 1240 facta est. Genere conchato reconstructio ecclesiae facta est saeculo XXVIII abbate Beda Seeauer moderante. Ante 1950 Petrus Klotz archiabbas Collegium Benedictinum, quod dicitur, fundavit ubi Antonii Faistauer opera tectoria spectaveris.

In ecclesia[recensere | fontem recensere]

Sepulcretum perpulcrum; dexteram ad partem videtur Arcis Salisburgensis pars

In delubro adhuc bene visibilis est forma horizontalis Romanica, cum altaria genere concato splendescant. Altarium imagines plures pinxit Martinus Ioannes Schmidt, quem nominant Schmidt Crempsiensem. Tempore suo inter pictores rerum ecclesiasticarum celeberrimus habebatur. Candelabra gigantia ex aere facta anno 1609 ab archiepiscopo et principe Wolfgango Theodorico Raitenavio dono data sunt. In oratorio quodam ad dexterum latus invenitur cippus musicographi Michaelis Haydn, porro tabula marmorea in honorem Mariae Annae, sororis Wolfgangi Amadei Mozart et Ioannis Varnerii de Raitenau, militum praefecti et archiepiscopi patris. Ceterum, Ioannes de Staupitz, cui amicus Martinus Lutherus, abbate munere functus in ecclesia hac sepultus est.

Maenianum longum archiabbatiae[recensere | fontem recensere]

Abbate Amando Pachler annis inter 1657 et 1661, secundum voluntatem archipiscopi Guidobaldi Thun, erectum est aedificium in parte meridiana Plateae cathedralis. Ususfructus autem divisus est: cellam et tabulatum principale episcopus utebatur, alia autem archiepiscopus. In tabulato isto principali autem museum effigierum splendidum reperiebatur.

Talis pinacotheca longa aulica genus Italicum saeculi XVI olet: in ambitu longo fenestrae lateris alterius continuatae tabularum seriem contra illuminent. Fenestrae omnes ad septentrionem spectant, ut lumen decens neque nimis directum effigies digne efferat. Ista collectio in regionibus citra Alpes sitis vetustissima putabatur. Opera ibi monstrata pinxerunt e.g. Petrus Paulus Rubens et Ioannes Henricus Schönfeld. Post annum 1803 autem, cum principatus ecclesiasticus Salisburgensis abolitus est, synthesis ea bella barbare rupta est. Imagines multae Vindobonam transportatae sunt; aedes ipsae in possessionem monachicam revenerunt anno 1819. Annis inter 2001 et 2009 restaurationibus finitis vulgus trans pinacothecam minutam ducitur: e cornucopia pristina imagines septendecim magnae videri possunt.

Monasterii gravitudo culturalis[recensere | fontem recensere]

Inter monachos ad Sanctum Petrum degentes multi sciti fuerunt. Vel diebus nostris res haud paucae testimonium perhibent de sapientia atque diligentia coenobitarum saeculorum priorum. Medio Aevo trans monticulum Mönchsberg canalis ductus est quod artificiosis foraminibus tubisque mirum in modum secundum technicam modernissimam confectum est. Bibliotheca quoque cum tomorum milibus centum et manuscriptis octingentis mentionis digna est. Opus satis notum appellatur Verbrüderungsbuch, ex anno 784). Multi benedictini munere magistri fungebantur in universitate anno 1622 condita. Musica theatrumque semper fervidissime inter muros abbatiales colebantur. Mozart, cum annos XIII haberet, pro abbate Hagenauer Missam Sancti Dominici composuit. Symphoniacos anno 1783 in fano Sancti Petri missam aliam canentes dirigebat. Denique Ioannes Michael Haydn anno 1782 pro benedictinis Iuvavensibus Missam Sancti Ruperti concinnavit.

Coemeterium[recensere | fontem recensere]

Unicus vere est situs istius sepulcreti quod alia in mondo pulchritudine aetateve vix adaequant. Multi homines emminentes, artifices, scientifici, mercatores ibi requiem invenerunt: e.g. Santinus Solari (architectus ecclesiae cathedralis Iuvavensis, Laurentius Hagenauer (amicus familiae Mozart et domus locator), Michael Haydn musicogarphus, Paulus Hofhaimer (organista et compositor), Sigismundus Haffner (compositor), Ricardus Mayer (melodramaticus cantor), Haraldus Collins (copiarum Americanarum Austriam occupantium praefectus novissimus et urbis civis honorarius). Supra coemeterium autem catacumbae in monte sunt, ubi fortasse primi christiani in situ convenerant et Oratorium Sanctorum Gertrudis et Maximi est.

Culturalia nunc[recensere | fontem recensere]

Conclave Barocum in cella velut Conclave Romanicum persaepe concentibus patent, quibus nomina "Mozart Dinner Concert" sive "Mozart Klaviersonaten" (inter alios).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Archiabbatiam Sancti Petri spectant.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]