Antonius Faistauer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Antonius Faistauer pictor Austriacus - effigies sui, anno 1920

Antonius Faistauer (natus die 14 Februarii 1887 ad Sanctum Martinum apud Lofer Provinciae Salisburgensis, mortuus die 13 Februarii 1930 Vindobonae) pictor Austriacus motionis Expressionismi fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius fuit agricolae cuiusdam in Maishofen agros colentis, qui vicus haud procul a Cella in Bisontio sita est. Primo sacerdos catholicus fieri voluit, sed Alberto Paride Gütersloh in gymnasio Bauzanensi convento arte pictoria inflammatus est. Annis a 1904 ad 1906 scholam privatam artium Roberti Scheffer Vindobonensem frequentavit antequam studens in Academia artium Vindonensi apud professores Aloysium Delug et Christianum Griepenkerl fieret.

Anno autem 1909 academiam citatam deseruit cum Antonio Kolig, Robino Christiano Andersen, Francisco Wiegele et Egone Schiele ad colligendos sodales turbae "Neukunstgruppe", quae conservativismo academico vehementer oppugnaret. Annis a 1909 ad 1912 itinera fecit in Pagum Ticinensem, in Italiam septentrionalem et Berolinum expositiones multas interdum parans. Anno 1913 in matrimonium duxit Idam Andersen, amici sororem. Primo bello pancosmico incohato revenit in vicum natalem anno 1915. Ad militaria ineptus tamen sine armis ex anno 1916 in campis bellicosis fuit. Mense Iulio 1917 munus speciale in Museo historiae militaris Vindobonensi suscepit, unde expositiones una cum amico Egone Schiele moderabatur.

Post annum 1918[recensere | fontem recensere]

Opera udo illata in Odeo parvo Salisburgensi

Iuvavi vitam degebat ubi, una cum Felice Alberto Harta et aliis, associationem neotericam "Der Wassermann" (Aquarii) condidit. Cum uxor eius in vigilia primae expositionis vita defuncta esset, annos duos post alia mulier ei nupsit. Iam ante annum 1925 Faistauer pulmonum stomachique insaniis laborabat, ut curationes plures Bauzani in Tiroli Meridiana subire debuit. Eodem anno rogatus est ut opera udo illata magna in novo Odeo parvo Salisburgensi crearet. Similia ab illo petebantur Bambergae pro seminario quodam et Vindobonae pro castello Weidlingau. Tunc vita cum uxore altera communis ad irritum ducta est et Faistauer vitam cum concubina praetulit.

Honores academici sibi negati[recensere | fontem recensere]

Anno 1926 professorem eum Vindobonae in academia proclamare volebant sed Faistauer recusavit. Utique Vindobonam rursus petivit ad itinera facienda, praesertim in Italiam. Anno 1929 operatione chirurgica in stomacho facta animam efflavit. Sepultus est in Maishofen et cippum ei fecit Clemens Holzmeister architectus illustrissimus. Viam quandam Iuvavi pro Faistauer dicunt et ex anno 1972 Praemium "Anton-Faistauer-Preis" artificibus eminentibus honorandis adiudicatur.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Faistauer spectant.