Ithome

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ithome (Graece Ἰθώμη) fuit castellum Messeniae in monte eiusdem nominis situm, propter pertinacem defensionem celebratum, quae Messenii decem annos in ultima rebellione contra Lacedaemonios fecerunt. Mons dicebatur nomen deduxisse ab Ithome, una ex nymphis quae Iovem nutrire solebant. In cacumine erat ara Iovis Ithometis, cui mons praesertim dedicabatur. Strabo arcem Messeniam Acrocorintho comparat, quia sicut illa arx, in monte alta praeruptaque iacebat, saepta munitionibus quae eam cum urbe coniungebant. Ita hae arces duo fortissimi loci Peloponnesi putebantur. Cum Phililppus V cum Demetrio Phario Peloponnesum vincere cogitavisset, ille regi auctor fuit ut primo caperet cornua bovis, cum quibus animal apprehenderet. Quo aenigmate Peloponnesum et duas arces supra descriptas indicabat (vide Polybium 7.11). Ruinae arcis Ithomae adhuc exstant, cuius turres sunt magnifica exempla architecturae militaris.[1]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec pagina conversionem incorporat ex commentario de Ithome in Harry Thurston Peck, Harper's Dictionary of Classical Antiquities (1898).


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!