Aqua artesiana
Appearance
Aqua artesiana[1] est aqua terrestris, quae in strato aquifero inferiore et inter duo strata aquae impermeabilia sito et ab utraque parte compresso continetur; purior quam aqua tellurica esse solet, et magno cum propulsu per foramen artesianum sursum in superficiem telluris exit, saepe et scatet. De Artesia historica Franciae provincia nomen habet, ubi iam a saeculo duodecimo in usu erat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici artesianus apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 94. ISBN 9789509771345 [PDF]
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De aqua artesiana in Encyclopaedia Russica magna (Russice)
- De aqua artesiana in USGS (Anglice)