Jump to content

Aqua terrestris

E Vicipaedia
Thamilla, cavea parva, quam beduini in desertis Arabiae fodere solent, ut aquam terrestrem inveniant.

Aqua terrestris[1] est aqua, quae in solo et in saxis corticis Telluris continetur. Praecipitatio et absorptio de corporibus aquae superficialia sunt fontes aquae terrestris principales, sed aliquae eius corpora diutissime, usque ad milliones annorum, servantur.

Aqua terrestris strata aquifera implet. Aqua, quae inter primum stratum aquae impermeabile[2] et zonam aerationis siccam in solo iacet, aqua tellurica appellatur. Aqua terrestris, quae profundius inter strata impermeabilia, iacet, aqua artesiana saepe nominatur.

Congelatio aeterna etiam aqua terrestris est, quamquam gelu stricta. Quaedam aquae terrestris pars, mineralia ad salutem utilia continens, aqua medicata nominatur. Carstum aqua terrestris in saxis facile solubilibus format.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad aquam terrestrem spectant.