Aqua tellurica

E Vicipaedia

Aqua tellurica[1] est aqua terrestris strati aquiferi supremi, quod inter primum stratum aquae impermeabile[2] et zonam aerationis siccam in solo iacet. Pars aquae telluricae magna ex imbribus et nivibus accumulatur; valde enim per tempora anni aequor aquae telluricae mutatur.; altera pars e lacubus et fluminibus absorbitur et ab aequore eorum dependet. Putei vulgares aqua tellurica pleni sunt; non compressa stratis impermeabilibus qua tellurica est et sine ullo propulsu (ut aqua artesiana) in superficiem telluris exit. Prope ad mare vel ad lacum salsum aqua tellurica sale inficere potest.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De aqua tellurica in Encyclopaedia Russica magna (Russice)
  • Situs de aquis terrestribus (Anglice)