Apostoli Cantabrigienses

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Apostoli Cantabrigienses,[1] vulgo nomine sollemni Cambridge Conversazione Society sed apud fere omnes Cambridge Apostles, sunt arcana societas erudita cuius sodales e discipulis universitatis Cantabrigiensis seliguntur. Anno 1820 a Georgio Tomlinson, futuro episcopo Gibraltariensi, condita sunt, qui sibi undecim socios exquisivit. A numero sociorum duodecim agnomen "apostolorum" ortum est. Philosophi haud pauci qui alumni Cantabrigienses fuerint sodales huius societatis facti sunt.

Conditores fuerunt Georgius Tomlinson (numero electionis 1), Eduardus Cowell Brice (2), Henricus Thompson (3), Henricus Carolus Harford (4), Ioannes Punnett (5), Thomas Ainger (6), Robertus Henderson (7), Shaw quidam (8), Carolus Wiseman (9), Ricardus Battersby (10), Iacobus Furnival (11), Ioannes Simpson (12).

Inter philosophos et mathematicos olim sodales eminent: Alfredus North Whitehead (208), Goldsworthy Lowes Dickinson (209), Bertrandus Russell (224), Georgius Eduardus Moore (229), Ioannes Maynard Keynes (243), Ludovicus Wittgenstein (252).

Inter scriptores et eruditos eminent: Ioannes Fridericus Denison Maurice (30), Ioannes Sterling (44), Arthurus Henricus Hallam (68), Alfredus Tennyson (70), Carolus Merivale (81), Iacobus Fitzjames Stephen (118), Henricus Montagu Butler (130), Henricus Sidgwick (138), Carolus Henricus Tawney (141), Georgius Otto Trevelyan (144), Ricardus Claverhouse Jebb (145), Henricus Jackson (157), Arthurus Woolgar Verrall (174), Samuel Henricus Butcher (176), Fridericus Gulielmus Maitland (182), Gualterus Leaf (184), Eduardus Morgan Forster (237), Lytton Strachey (239), Leonardus Sidney Woolf (241), Iacobus Strachey (245), Rupertus Brooke (247), Gordonus Luce (250), Franciscus Laurentius Lucas (254).

Inter praeceptores eminent: Ricardus Chenevix Trench (58), Anscharius Browning (142)

Inter politicos eminent: Ricardus Monckton Milnes (71), Eduardus Henricus Stanley (117)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Paul Levy, Moore: G. E. Moore and the Cambridge Apostles. Londinii: Weidenfeld and Nicolson, 1979 (fons versionis primae huius commentationis)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]