Accusatio sanguinis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Accusatio sanguinis[1] est calumnia qua Iudaei dicuntur liberos Christianos sublegere et necare ut sanguine eorum in ritibus sollemnibus utantur. Accusatores plerumque credunt Iudaeos sanguinem humanum et praesertim Christianum requirere ad azymos panes faciendos. Accusatio sanguinis ex Medio Aevo fuit excusatio pervulgata Iudaeorum persecutionis; etiamnunc a quibusdam hominibus antisemiticis affertur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iosephi Iacobi Philippi Re Dizionario di erudizione biblica propedeutico, storico, geografico, esegetico ed apologetico, vol. 3, p. 300.

Nexus interni