Jump to content

Oremus et pro Iudaeis

E Vicipaedia
Nova synagoga Berolini.
Basilica Sancti Petri Romae sita.

Oremus et pro Iudaeis (antique Oremus et pro perfidis Judaeis) est oratio Catholica Diei Passionis Domini, quae in controversiam vocata est, olim quia verbi perfidi et perfidiae causa antisemitismo favebat. Hoc erat antiquus precis textus :

Oremus et pro perfidis Judaeis, ut Deus et Dominus noster auferat velamen de cordibus eorum, ut et ipsi cognoscant. Iesum Christum Dominum nostrum. [non respondetur «amen», nec dicitur «oremus», aut «flectamus genua», aut «levate», sed statim dicitur:] Omnipotens sempiterne Deus, qui etiam Iudaicam perfidiam a tua misericordia non repellis, exaudi preces nostras, quas pro illius populi obcaecatione deferimus, ut agnita veritatis tuae luce, quae Christus est, a suis tenebris eruantur. Per eundem Dominum nostrum. Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus: per omnia saecula saeculorum. Amen.[1]

Iam anno 1928 societas Socii Israel, a presbyteribus, episcopis, et cardinalibus constituta, verba de hac oratione immutare suasit, sed Sacra Congregatio Sancti Officii a cardinale Raphaele Merry del Val ductum et papa Pius XI hanc mutationem denegaverunt, quamquam uno tempore antisemitismum damnaverunt.

Post Concilium Vaticanum Secundum et liturgiae reformationem anno 1970 oratio, cuius textus iam anno 1962 a papa Ioanne XXIII emendatus erat, accurate verba perfidia et perfidus deleta erant, iterum mutatur:

Oremus et pro Iudaeis, ut ad quos prius locutus est Dominus Deus noster, eis tribuat in sui nominis amore et in sui foederis fidelitate proficere. [flectamus genua – levate] Omnipotens sempiterne Deus, qui promissiones tuas Abraham et eiusque semini contulisti, Ecclesiae tuae preces clementer exaudi, ut populus acquisitionis prioris ad redemptionis mereatur plenitudinem pervenire. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Post epistolae apostolicae Summorum Pontificum promulgationem, quae decernit missam in formula praeconciliari (missam Tridentinam secundum Sancti Pii V ritum a Beato Ioanne XXIII papa emendatum) et ergo etiam antiquam orationem (sed vere textus anno 1962 sine verbis perfidia et perfidus) rursum licere, papa Benedictus XVI orationem etiam in vetus ritum mutavit propter contentiones et Iudaeorum dura iudicia:

Oremus et pro Iudaeis ut Deus et Dominus noster illuminet corda eorum, ut agnoscant Iesum Christum salvatorem omnium hominum. Omnipotens sempiterne Deus, qui vis ut omnes homines salvi fiant et ad agnitionem veritatis veniant, concede propitius, ut plenitudine gentium in Ecclesiam Tuam intrante omnis Israel salvus fiat. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Multi Iudaei sed etiam Catholici hanc formulam percensuerunt praecipue quia oratio Deo adhuc conversionem Iudaeorum ad Christi fidem petit.

Bibliographik

[recensere | fontem recensere]
  1. Confer Missale Romanum pag. 221-222