Antiocheis
Appearance
Antiocheis est carmen epicum de Tertia Expeditione Sacra, ab Iosepho Iscano Latine scriptum paulo post annum 1190.
Verba carminis deperdita sunt; unum autem fragmentum exstat in libro Gulielmi Camden, cuius titulus est Remains Concerning Britain. Id fragmentum tractat de Britannia ut patria hominum fortium et de rege Arthuro:
- ... Inclyta fulsit
- Posteritas ducibus tantis, tot dives alumnis,
- Tot foecunda viris, premerent qui viribus orbem,
- Et fama veteres. Hinc Constantinus adeptus
- Imperium, Romam tenuit, Byzantion auxit.
- Hinc Senonum ductor captiva Brennius urbe
- Romuleas domuit flammis victricibus arces.
- Hinc et Scaeva satus, pars non obscura tumultus
- Civilis, Magnum solus qui mole soluta
- Obsedit, meliorque stetit pro Caesare murus.
- Hinc celebri fato foelici floruit ortu
- Flos regum Arthurus, cuius tamen acta stupori
- Non micuere minus, totus quod in aure voluptas
- Et populo plaudente favus. Quaecunque priorum
- Inspice, Pellaeum commendat fama tyrannum,
- Pagina Caesarios loquitur Romana triumphos,
- Alciden domitis attollit gloria monstris.
- Sed nec pinetum coryli, nec sydera solem
- Aequant, Annales Graios Latiosque revolve.
- Prisca parem nescit, aequalem postera nullum
- Exhibitura dies: Reges supereminet omnes:
- Solus praeteritis melior, maiorque futuris.
- ... Inclyta fulsit
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Camden, William. 1657. Remains Concerning Britain. Londinii, pp. 309–310. Textus ex editione 1674