Alfredus Ludovicus Kroeber

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alfredus Ludovicus Kroeber (laeva) cum suo Ishi, fortasse ultimo socio Yahi tribus, plerumque appellato ultimo Californiae Indo fero, anno 1911.

Alfredus Ludovicus Kroeber (11 Iunii 18765 Octobris 1960) fuit unus ex potentissimis eruditis in anthropologia Americana saeculi vicensimi.

Kroeber, in urbe Hoboken Novae Caesareae natus, linguis Latinae et Graecae in schola loci studuit. In Collegio Columbiae Universitatis Columbiae aetate sexto decimo matriculavit. Gradum A.B. in Anglico anno 1896 accepit; iterum gradum M.A. in ludis romanticis anno 1897. Discipulus Franciscus Boas in Universitate Columbiana, dissertatione de ornato Arapahoensi symbolismo, gradum philosophiae doctoris anno 1901 accepit—primum Ph.D. in anthropologia abs Columbia concessum. Diu habitavit Berkeleiae Californiae, ubi professor anthropologiae Universitatis Californiae docuit et caput fuit Musei Anthropologiae Universitatis Californiae (nunc Musei Anthropologiae Phoebe A. Hearst). Sedes hodierna partis anthropologicae universitatis est Kroeber Hall. Ab universitate et museo anno 1946 se removit.

Kroeber anthropologia culturali praecipue innotuit, sed etiam archaeologicos in Novo Mexico, Mexico, Peruviaque situs excavavit, et archaeologiam culturamque conectendo anthropologiam evolvuit. Qui cum discipulis scientiam de occidentalibus Indorum Americanorum tribubus in Civitatibus Foederatis, in Handbook of Indians of California (1925) edita conservando, opus grave fecerunt. Theorias areae culturalia et configurationis culturalis evolvit et in libro Cultural and Natural Areas of Native North America (1939) elaboravit.

Sua vis fuit tam valida quam multi homines aequales ad eius sententias de scientia sociale accesserunt atque adeo eius habitum barbae et labri superioris non rasi imitati sunt. Kroebery etiam vivus decanus anthropologorum Americanorum appellabatur. Sua paradigmata anthropologica verbum Kroeberian in linguam Anglicam introduxerunt.

Kroeber et Rolandus B. Dixon, professor in Universitate Harvardiana, qui nomina Penutianarum, Hokanarum, et aliarum familiarum linguarum una excogitaverunt, fuerunt potentissimi pro genetica linguarum Indorum Americanorum Americae Septentrionalis classificatione. Insigniter causam Ishi, fortasse ultimi Yahi Indiani et plerumque appellati (non sine controversia) ultimi Californiae Indiani feri, sustinuit. Uxor altera, Theodora Kroeber, celebrem Ishi biographiam, Ishi in Two Worlds, scripsit. Societas Kroeber Ishique facta est pellicula, The Last of His Tribe (1992), in qua Ionathan Voigt partem Kroeber et Graham Greene partem Ishi egerunt. Anthropology (1923, 1948), liber a Kroeber scriptus, multos annos in scholis et collegiis lectus, olim fuit unus ex decem libris ab omnibus discipulis in eorum anno primo in Collegio Columbiano legi postulatis.

Kroeber fuit pater (cum uxore altera) Caroli Kroeber eruditi et Ursulae K. Le Guin, scriptricis, praecipue generum fantasiae et fictionis scientia. Adoptavit liberos Theodorae primi coniugii, Ted et Clifton Kroeber, historicum. Clifton et Carolus anno 2003 Ishi in Three Centuries, librum de casu Ishi ediderunt—primum opus academicum quod commentarios de Ishi ab Indianis Americanis scriptos divulgat.

Opera (index selectus)[recensere | fontem recensere]

  • 1907. Indian Myths of South Central California. University of California Publications in American Archaeology and Ethnology, 4:167–250. Berkeley.
  • 1907. The Religion of the Indians of California. University of California Publications in American Archaeology and Ethnology, 4, 6. Berkeley.
  • 1925. Handbook of the Indians of California. Bureau of American Ethnology, Bulletin 78. Vasingtoniae D.C.
  • 1939. Cultural and Natural Areas of Native North America.
  • 1963. Anthropology: Culture Patterns & Processes. Harcourt: Brace & World.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Darnell, Regna. 2001. Invisible Genealogies: A History of Americanist Anthropology. Critical studies in the history of anthropology, 1. Lincolniae: University of Nebraska Press. ISBN 0803217102.
  • Kardiner, Abram, et Edward Preble. 1961. Alfred Kroeber: Man, Whales, and Bees. In They Studied Man. Ediderunt Abram Kardiner et Edward Preble, 187–203. Cleveland et Novi Eboraci: World Publishing Company.
  • Kroeber, Theodora. 1970. Alfred Kroeber: A Personal Configuration. Berkeleiae et Los Angeles: University of California Press. ISBN 0520037200.
  • Lowie, R. H., ed. 1936. Essays in Anthropology in Honor of Alfred Louis Kroeber.
  • Wolf, Eric R. 2004. Alfred L. Kroeber. In Totems and Teachers: Key Figures in the History of Anthropology (editio altera), ed. Sydel Silverman, 27–50. Walnut Creek, Californiae: AltaMira Press. ISBN 075910459X.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]