Animatismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Animatismus (nomen a Roberto Ranulpho Marett, anthropologo Britannico factum) est "fides potestatis impersonalis et generalis cui homines aliquantum imperant."[1][2] Marett arguit certas culturas credere "homines, animalia, plantas, resque inanimatas certis viribus praeditas fuisse, quae impersonales et supernaturales fuerunt.[3][2] Mana, ait Marett, notionem Polynesiam commemorans, est vis animatistica in unam formam contracta intra ullam ex his rebus inventa quae potestatem, vires, resque bene gestas defert.[4] In culturis variis, animatismus et mana per successus et defectiones harum rerum variarum videri possunt: successus magnam animatismi vel manae summam significat, quandoquidem defectio ex imminutione vel amissione animatismi vel manae efficitur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "a belief in a generalized, impersonal power over which people have some measure of control."
  2. 2.0 2.1 Garry Ferraro, Cultural Anthropology: An Applied Perspective, ed. 7a (Belmont Californiae: Thompson Wadsworth, 2008), 340.
  3. Anglice: "people, animals, plants, and inanimate objects were endowed with certain powers, which were both impersonal and supernatural."
  4. Gary Ferraro, Cultural Anthropology: An Applied Perspective, ed. 7a (Belmont Californiae: Thompson Wadsworth, 2008).