Salomé (Wilde)

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Salome accipiens caput Ioannis Baptistae in pictura Ioannis Francisci Barbieri.

Salomé, vel Latine Salome, est tragoedia in uno actu ab Anschario Wilde auctore Hibernico anno 1893 scripta. Fingitur in Iudaea saeculo primo et nomen ludi venit a filia reginae Herodiadis Salome, tragoediae protagonista. Ricardus Strauss suam operam apud hanc tragoediam composuit.

De historia scaenaque[recensere | fontem recensere]

Ludi scaena est aula Herodis regis: spectator videre potest symposium ac cisternam ubi propheta Ioannes Baptista recluditur. Historia tragoediae trahitur a Matthaei Marcique Evangeliis, in quibus dicitur quomodo Salome, consilio matris accepto, quaesiverit a rege Herode se caput Ioannis Baptistae in lance argentea habere. Enim Ioannes Herodiadem calumniatus erat, eam arguens adulteram nupsisse Herodi, fratri primi mortuus regis. In ludo autem Wilde fingit Salomen caput prophetae voluisse non a matre coacta, sed miseri amoris causa. Etenim Salome amabat Ioannem, qui autem non amore sed iniuria respondebat, Salomen appellans "filiam Babylonis" et eius mortem praedicens. Ultionem petens Salome recisum caput infelicis amati saviatur.

Nexus interni