Anous stolidus

E Vicipaedia
Adultus et pullus

Classis : Aves 
Ordo : Charadriiformes 
Familia : Sternidae 
Genus : Anous 
Species : A. stolidus 
Anous stolidus 
(Linnaeus, 1758)  
Conservationis status
Anous stolidus.
Ovum Anoi stolidi

Anous stolidus est species tropicarum avium maritimarum subfamiliae Sterninarum. Maximus Anous, ab Anoo minuto arte conexo distinguitur magnitudine et pennis, quae sunt atrofuscae potius nigrae. Anous stolidus habet distributionem geographicam per omnem orbem terrarum, ab Havaiis ad Archipelagum Tuamotu et Australiam in Oceano Pacifico, a Mari Rubro ad Insulas Seisellenses et Australiam in Oceano Indico, et in Mari Caribico ad Insulas Tristanenses in Oceano Atlantico. Quae avis in magnis coloniis habitat, usitate in locis elevatis super rupes, vel in arboribus vel fruticibus nidificans. Raro in solo nidificant. Femina singulum parit ovum quoque tempore nascendi.

Insula Lady Elliot Terrae Reginae Australiae.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chardine, J. W., et R. D. Morris. 1996. "Brown Noddy (Anous stolidus)." In The Birds of North America, No. 220, ed. A. Poole et F. Gill. Philadelphiae: The Academy of Natural Sciences; et Vasingtoniae: The American Ornithologists' Union.
  • Hoyo, Josep del, et al., eds. Handbook of the Birds of the World, vol. 3. ISBN 84-87334-20-2.
  • Harrison, Peter. 1983. Seabirds, an Identification Guide. ISBN 0-7470-1410-8.
  • Harrison, Peter. (1987) 1996. Seabirds of the world: a photographic guide. Princetoniae Novae Caesareae: Princeton University Press. ISBN 0691015511.
  • National Geographic Society. Field Guide to the Birds of North America. ISBN 0-7922-6877-6.
  • Peterson, Roger Tory, cum additis a Michael DiGiorgio, Paul Lehman, Peter Pyle, et Larry Rosche additis. 2019. Peterson field guide to birds of North America. Ed. secunda. Bostoniae: Houghton Mifflin Harcourt. ISBN 9781328771445.
  • Sibley, David Allen. The Sibley Guide to Birds. National Audubon Society. ISBN 0-679-45122-6.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Anoum stolidum spectant.
Vide "Anoum stolidum" apud Vicispecies.