Andreas Ždanov
Obitus: 31 Augusti 1948; Dolgiye Borody
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Officium
Munus: politicus, miles, auctor
Consociatio
Familia
Memoria
Sepultura: Kremlin Wall Necropolis
Andreas Alexandri filius Ždanov (Russice Андрей Александрович Жданов, tr. Andrej Aleksandrovič Ždanov; 14 Februarii[1] 1896 – 31 Augusti 1948), socius factionis bolsevicorum ab anno 1915, erat rerum politicarum peritus Sovieticus, secretarius Commissionis Centralis Factionis Communisticae (bolsevicorum) Unionis Sovieticae ab anno 1934, secretarius primus commissionis urbanae et regionalis (i.e. praefectus administrationis) Leninopolitanae annis 1934–1945, praeses Consilii (Sovieti) Supremi Russicae SFSR annis 1938–1947. Ut socius consiliorum militarium frontium, in Bello Hiemali et in Bello Magno Patrio participavit et successor Stalin putatus est. Et realismum socialismum postulat quod artifices avant-garde vel modernismi, sicut Anna Achmatova et Demetrius Sostakovic opressi sunt ratione "formalistae".
Annis ab 1948 ad 1989 Mariupolis urbs, ubi Ždanov natus est, eius nomine vocabatur.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 26 Februarii Gregoriano.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Andream Ždanov spectant. |
![]() |
Lexica biographica: Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Encyclopædia Britannica • Store norske leksikon |
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |