Venus (dea)

Venus in mythologia Romana fuit Romana dea amoris, pulchritudinis, sortis, fecunditatis, prosperitatis. Nomen Veneris venit de verbo venus, quod 'mollis'? significat. Venus est similis Aphroditae, deae Graecae.
Mythologia Graeca
[recensere | fontem recensere]Venus et Mars habuerunt quattuor liberos: Cupido, Deimus, Phobus, et Harmonia. Habuit filium cum Mercurio cuius nomen est Hermaphroditus. Veneris signa rosa et myrthus erant. Venus apparet in quibusdam antiquis operibus, quales Ovidi Metamorphoses, ubi narratur Volcanum laqueo cepisse Venerem coeuntem cum Marte et vocavisse ceteros deos ut viderent. Venus quoque cum Anchise viro Troiano, Aenean paruit.
De Venere Romana
[recensere | fontem recensere]Venus Romana varios aspectus habebat quibus epitheta varia respondebant[1]: Venus Verticordia, Venus Lubentina aut Libitina, Venus Cloacina, Venus Murcia etc. quae nonnumquam deae sui iuris antea fuerant. Celebrabatur in multis festivitatibus, e quibus Veneralia et Vinalia.
Statua Veneris appellata Venus Capitolina Romae visenda est.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Robertus Schilling, La religion romaine de Vénus depuis les origines jusqu'au temps d'Auguste (Bibliothèque des Écoles françaises d'Athènes et de Rome, fasc. 178), De Boccard, 1954. Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
- H. Wagenvoort, De deae Veneris origine, Mnemosyne, 1964: 47-77
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Venerem spectant. |
- Imagines Veneris in Musaeo Iconographico Warburgiano
|
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |
