Roman numeral 10000 CC DD.svg

Venus Melia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Venus Melia, aspectus adversus.
Venus Melia, aspectus a tergo.

Venus Melia est statua sub annum 100 a.C.n. confecta, ut putatur. Quae die 8 Aprilis anno 1820 ab agricola Georgio Centrotas in insula Melo prope theatrum Graecum dirutum reperta est. Qui, dum materiam aedificanti utilem conquirit, marmor expolitum et statuam invenit, quam Francogallis, qui forte adfuerunt, paucis nummis permisit. Statua in Franciam lata est, ubi Lutetiae in Museo Lupariensi visi potest. Una cum Laocoon cum filiis inter praecipua artis hellenisticae exempla numeratur.

Sculptura, marmore Pario (e lapicidinis insulae Pari oriundo) facta, pulchritudinem femineam repraesentat. Cum dea Aphrodite (apud Graecos antiquos) sive Venus (apud Romanos) formosissima celebraretur, statua ab ea nomen traxit. De auctore disputatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Venerem Meliam spectant.