Jump to content

Altenburg (Vimaria)

E Vicipaedia
Altenburg Vimariae

Altenburg domus quaedam trium tabulatorum cum traditione magna Vimariae est in Via Ienensi 3 sita. Franciscus Liszt ibi habitabat ex anno 1848 antequam in aedificium novum ad viridaria exstructum iretur. Nostris diebus autem Academia musarum Vimariensium aedificio inest.

Nomen datum est e latifundiis ad Die Alte Burg. Praefectus militum Fredericus von Seebach anno 1811 domum erigi iussit. Qui vir anno 1792 ducem Carolum Augustum et Goethium in expeditione militari in Franciam comitatus erat. Aedes anno 1848 Franciscum Liszt eiusque amicam Carolinam Sayn-Wittgenstein sartos atque tectos conservaverunt.

Numerus hominum magnorum ibi degentium neglegi non potest: namque in istis fuerunt Goethius, Bettina de Arnim, Ricardus Wagner, Hector Berlioz, Fridericus Hebbel, Augustus Henricus Hoffmann de Fallersleben, Petrus Cornelius, Iosephus Joachim et Ioannes de Bülow.

Insuper ibi habitaverunt viri, qui in haud procul distanti Archivo goethico-schilleriano operam dabant, Bernardus Suphan et (ex anno 1936) Maximilianus Hecker. Iutta Hecker scriptrix quoque natura ambienti ibi frui potuit.[1] Diu in hortis cippus Henricae Sophiae de Seebach fuit, qui nun in sepulcreto Sancti Iacobi stat.

Quis re nunc utatur

[recensere | fontem recensere]

Academia musarum Vimariensium nunc in domo invenitur cum his partibus atque specialibus rebus:

  • centrum pro Liszt nominatum Franz-Liszt-Zentrum (ducente Detlef Altenburg)
  • cathedra de musica Iudaica
  • sapientium unio Deutsche Forschungsgemeinschaft (DFG) ubi vacatur inceptis his: "Stimme und Gesang in der populären Musik der USA (1900-1960)" et "Melodisch-rhythmische Gestaltung von Jazzimprovisationen. Rechnerbasierte Musikanalyse einstimmiger Jazzsoli"[2]
  • diaetae Liszt-Salon
  • expositio documenataria "Liszt, die Altenburg und Europa".[3]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • La Mara (ed.): Aus der Glanzzeit der Weimarer Altenburg. Bilder und Briefe aus dem Leben der Fürstin Carolyne Sayn-Wittgenstein, Lipsiae 1906
  • Jutta Hecker: Die Altenburg – Geschichte eines Hauses. Berolini 1983. ISBN 3-373-00216-8
  1. De hoc in libri involucro legimus cui titulus Die Altenburg – Geschichte eines Hauses. Berlin 1983. ISBN 3-373-00216-8, quod Hecker concinnaverat.
  2. The Jazzomat Research Project
  3. "Die Altenburg"

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Altenburg (Vimaria) spectant.