Alpheus

E Vicipaedia
Alpheus et influentes amnes.

Alpheus (Graece Ἀλφειός) est flumen Pelopponnesiacum Elidem et Arcadiam rigans. Circa vicum Aseam ortus per Megalopolitidem et Pisatidem et Triphyliam ad septentrionem occidentemque simul versus fluit donec in mare Ionium mergitur. Multis influentibus rivis augetur quorum praecipui sunt Ladon et Erymanthus[1]. Prope Megalopolim et Olympiam, illustres et antiquas civitates, currebat. Ad ostium fanum Artemidi Alpheioniae antiquitus consecratum erat.

De fabulis mythologicis[recensere | fontem recensere]

Ut apud Graecos mos erat, Alpheus dicebatur etiam deus in hoc flumine habitans de quo libro quinto Metamorphoseon narrabat Ovidius poeta dicens nympham Artemidis comitem fuisse, Arethusam nomine, quae in Arcadia aut Elide saltus peragrabat atque venationi operam dabat ; quam, etsi virago erat, tamen cum in frigida puri rivi unda quondam e labore nuda reficeretur Alpheum cupidine sui incendisse. Fugiebat quam velocissime et iam nihilominus capiebatur nisi domina Artemis tum ei succurrisset dum primo spissa nube eam occultat, mox in latices vertit atque postremo solo discisso fugam subter mari usque ad insulam Ortygiam ei permittit ubi celeberrimus Syracusanorum fons facta est. Et Alpheus sub mari in Siciliam transcurrens aquas suas cum amata miscuisse narrabatur. Etenim nescio quo modo antiquis persuasum erat undam huius Syracusani fontis ex Alpheo Peloponnesiaco iter subter mari fecisse et ibi resurgere[2]. Ita fabula poeticam illorum erroris rationem praebebat.

In Elide deus habebatur cui arae erectae erant et sacrificia fiebant[3]. Eius statua in Iovis Olympici templo, in fastigii orientalis angulo iacebat.[4]. Proles quoque ei adsignabatur ut ille Ortilochus in Iliade[5] memoratus.

De etymologia[recensere | fontem recensere]

Strabo etymologiam referebat quae Alpheum cum morbo cutis ἀλφοἰ Graece dicto coniungebat, qui morbus colorem farinae ei dabat (fortasse lepra ?) ː hunc morbum aquis fluminis mederi dicebant[6]. At cum huius verbi radix eadem sit atque in adiectivo Latino albo et fluminum nomina Albula aut Albis non rara sint fortasse Alpheus ad colorem tantummodo, non ad morbum quendam alludebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Secundo saeculo septem praecipuos illos numerabat Pausanias ː Helisson, Brentheates, Gortynios, Bouphagos, Ladon, Erymanthus ex Arcadia, Cladeus ex Elide.
  2. Strabo, Geographica VI.2.4. Pausanias V.7.3. Ilias XI.728.
  3. Pausanias V.14.6.
  4. Pausanias V.10.7.
  5. V.543-545.
  6. Strabo, Geographica VIII.3.23

Fontes[recensere | fontem recensere]

Confluentes amnes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Alpheum spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 37°36′46″N 21°27′5″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani

Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!