Ortygia
- Haec pagina insulam Syracusanam tractat. Si insulam Cycladem quaeris, vide Delum.


Ortygia[1][2] (Italiane: Ortigia sive Isola di Ortigia) est parva insula et historicus urbis Syracusarum Siciliae locus, unde nomen etiam habet Città Vecchia, significans 'urbs vetus'. Ibi stant multa monumenta historica. Nomen Ortygia e verbo Graeco ὄρτυξ (Latine "coturnix") deducitur. Ibi et Fons Arethusae invenitur.
Historica
[recensere | fontem recensere]In insula Ortygia tyrannus Dionysius Maior sicariorum timore arcem munitissimam aedificavit ubi tutus moraretur. Philosophus Plato eam aliquamdiu habitavit ut Dionysii hospes. Cum Dio exsilio redux Syracusas occupavit Dionysius Minor tyrannus in arcem sese recepit unde diu (et post eum eius filius) quamvis obsessus aggredientibus restitit atque etiam excursiones in urbem fecit ob Syracusanorum imprudentiam. Postea Timoleon munitiones illas destruxit, tamquam insignes tyrannidis.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ V. Amico, Dizionario topografico della Sicilia (Panormi: Di Marzo, 1858) (Vol. I apud Google Books)
- ↑ C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press, s.v. "Ortygia".
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ortygiam spectant. |