Aloisius Grillmeier
Aloisius Grillmeier Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
| |
Natus | 1 Ianuarii 1910 |
presbyter ordinatus | 24 Iunii 1937
|
Cardinalis promulgatus | 26 Novembris 1994 |
a papa | Ioanne Paulo II |
Mortuus | 13 Septembris 1998 |
Aloisius Grillmeier (natus die 1 Ianuarii 1910 in Pechbrunn; mortuus die 13 Septembris 1998 in Unterhaching iuxta Monacum) fuit iesuita, theologus et cardinalis.
Gradum doctoris apud universitatem Friburgensis Brisgaudiae ascendit. Docuit sacram theologiam dogmaticam et historiam dogmatum in Francofurtensi Facultate Philosophica-Theologica Sancti Georgii ubi iam antea discipulus fuerat. Concilio Vaticano Secundo servavit in officio theologi adiuvantis Wilhelmo Kempf episcopo Limburgensi et in commissione theologica eiusdem concilii. Opera magna eius sunt historia Concilii Chalcedonensis (Das Konzil von Chalkedon, 3 tomi, 1951–1954, cooperante Henrico Bacht) et historia dogmatum Christologiae (Jesus der Christus im Glauben der Kirche, 5 tomi, 1979–2002, cooperante Theresia Hainthaler).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- Theresia Hainthaler, "GRILLMEIER, Alois" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 17 (Herzberg, 2000. ISBN 3-88309-080-8) , columnae 493–505 (Theodisce)
- Curriculum vitae et bibliographia (Facultas philosophico-theologica seu collegium Sancti Georgii)