Coordinata: 50°05′55″N 8°42′43″E / 50.09848°N 8.712°E / 50.09848; 8.712

Facultas Philosophico-Theologica Sancti Georgii (Francofurtum ad Moenum)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Porta maior ad collegium Sancti Georgii

Facultas Philosophico-Theologica Sancti Georgii[1] est collegium Societatis Iesu et seminarium inter-dioecesanum Francofurti in civitate Germaniae situm.

Patres Societatis Iesu collegium cum facultate philosophica et theologica anno 1926 ad educandos seminaristas Dioecesis Limburgensis constituerunt. Hodie seminarium sive convictus variarum dioecesium (etiam Hamburgensis, Hildesiensis, Osnabrugensis, Trevirensis) et academia studiorum alumnorum multorum laicorum est. Quattuordecim professores circiter 400 homines doctrinae studiosos (anno 2018) docent. Facultas instituta est "pietati et scientiae" fovendae, ut sententia collegii propria dicit.

Gradus academici qui in facultate conferuntur sunt:

Bibliotheca academica 500 fere milia volumina praestat, etiam nonnullos libros Latinos inde ab saeculo XV conservat. Ecclesia collegii anno 1993 erecta est architectura moderna excellente, imaginum autem religiosarum, exceptis statuis sanctae crucis Virginisque Mariae, omnino caret. Hortus magnus sive arboretum arboribus domesticis ac exoticis ornatum aedificia academica circumdat.

Arboretum cum academico collegii aedificio.

Inter alumnos et professores praeclaros numerantur:

Franciscus Papa studium doctoratus in Facultate Sancti Georgii coepit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen Latinum incertum, iuxta nomen Germanicum translatum. Invenitur etiam "Facultas Theologica apud Sanctum Georgium". Vide e.g. Hugonis de Sancto Victore De sacramentis christianae fidei librum nuper Germanice editum Über die Heiltümer des christlichen Glaubens, Monasterii 2010 (ISBN 978-3-402-10425-5), pagina tituli.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs interretialis Facultatis Sancti Georgii proprius

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Facultatem Philosophico-Theologicam Sancti Georgii spectant.