Latinitas bona

Alfredus Andersch

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sepulcrum Alfredi Andersch et uxoris.

Alfredus Andersch (natus Monaci die 4 Februarii 1914; mortuus in Berzona/Locarni districtus Helvetiae die 21 Februarii 1980 ) fuit scriptor Germanicus. Auctoritatem magnam habuit in litteris Theodiscis post secundum bellum mundanum pactas.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius praefecti cuiusdam 18 annos natus praeses factus est Unionis Communisticae Bavariae Meridionalis, quam ob rem anno 1933 in castris carceralibus Dachani menses tres degere debuit. Inde ab anno 1940 stipendia merebatur. Anno 1944 contubernalibus desertis ab Americanis captus est. Annis inter 1945 et 1946 operam dabat assistens in ephemeride "Münchener Neueste Zeitung" conscribenda. Annis inter 1946 et 1947 una cum Ioanne Varnerio Richter periodicum Der Ruf edidit. Inter prima membrum associationis litterariae "Gruppe 47" fuit et tamquam homo radiophonicus (anno 1948 excogitavit et moderabatur emissiones vespertinas "Abendstudio" stationis radiophonicae Francofurti) praeconium efficax de litteris Germanicis postbellicis fovendis faciebat. Dramatibus radiophonicis commentariisque scientificis praesertim excellebat, primo Francofurti postea Stutgardiae. Anno 1958, Germaniam relinquens Helvetiam petivit.

Opera[recensere | fontem recensere]

In centro operum domni Andersch est libertas homini sine condicione concedenda, quae autem haud raro solum cum fuga attingi potest. Operum personas confidas in margine societatis vivere accidit. Narratio autobiographica praetitulata Die Kirschen der Freiheit (1952) de Alfredo Andersch communista et desertore agitur. In mythistoria titulo Sansibar oder der letzte Grund (1957) transfugae varii praesentatur: relicturi fuerunt aut Germaniam Nazisticam aut dogmata Communismi aut urbis Rerik angustias. De ista fabula Milesia pelliculam fecit anno 1987 Bernardus Wicki. Alia variatio thematum Anderschianorum in mythistoria praetitulata Die Rote (1960) invenitur. Anno 1967 scripsit mythistoriam Ephraim, in qua Iudaei vagantes solitudinem patrioticam politicamque Alfredi Andersch produnt.

Sed opus certe maximi momenti Winterspelt vocatur (1974), conventus ducum militarium ante Arduennae expeditionem. Praefecti ante pugnam argumentis diversis politice pensatis de pugna facienda certant.

Fabulas multas scripsit praeter mythistorias, quae his voluminibus insunt:

  • Geister und Leute (1958)
  • Ein Liebhaber des Halbschattens (1963)
  • Tochter (1970)
  • Mein Verschwinden in Providence (1971)
  • Der Vater eines Mörders (1980; de patre Henrici Himmler)
  • Flucht in Etrurien (1981)

Insuper mentio facienda est de lyricis quibusdam (Empört Euch, der Himmel ist blau, 1977), fabulis docentibus (Die Blindheit des Kunstwerks, 1965, Öffentlicher Brief an einen sowjetischen Schriftsteller, das Überholte betreffend, 1977) et de itinerariis (Wanderungen im Norden, 1962, Hohe Breitengrade, 1969, Norden, Süden, rechts und links, 1972, Einmal wirklich leben. Tagebuch in Briefen, 1985).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alfredum Andersch spectant.

Biographia