Jump to content

Alexander Whitaker

E Vicipaedia
Whitaker et Pocahontas. Vitrum coloratum in fenestra templi in Britanniarum Regno positum.
Whitaker (laeva, albo vestitus) in tabula Baptismus Pocahontas, a Ioanne Gadsby Chapman picta (1840).

Alexander Whitaker (1585–1616) fuit presbyter Anglicanus et theologus Christianus qui in Colonia Virginia in America Septentrionali anno 1611 consedit, ubi duo templa prope coloniam Iacobopolem constituit, apostolus Virginiae ab aequalibus appellatus.

Whitaker, Cantabrigiae natus, fuit filius Reverendi Gulielmi Whitaker (1548–1595), theologi Protestantis et magistri Collegii Sancti Ioannis Cantabrigiae. Alexander, apud Collegium Trinitatis Cantabrigiae educatus, munus clericum in septentrionali Angliae regione primum sustinuit.[1]

Ad Virginiam autem anno 1611 navigavit, ubi fuit dux religiosus eodem tempore colonis indigenisque gratus. Pocahontas ad Christianitatem convertit et nomine Rebecca baptizavit, quam matrimonio cum Ioanne Rolfe Reverendus Ricardus Bucke, pastor vici Wymondham, die 5 Aprilis 1614 iunxit. Alexandri tolerantia indigenarum in quos coloni Anglici incidebant in eius homiliis legi potest, quarum nonnullae ad Angliam missit ut subsidium coloniarum novarum attraheret. Notissimae harum contionum est Good Newes from Virginia ('Nuntii boni ex Virginia', 1613), in qua indigenas concedit esse "ministros peccati servosque diaboli,"[2] sed simul agnoscit eos esse "filios Adam, . . . aetatem magnopere sagacem, intellegentia promptos, missionibus subitos, negotiis subtiles, inventis exquisitos, labore impigros."[3]

Whitaker summersus anno 1616 obiit.

Adnotationes

[recensere | fontem recensere]
  1. "Whitaker, Alexander" in J. et J. A. Venn, Alumni Cantabrigienses. 10 voll. (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1922–1958) recensio interretialis
  2. Anglice"servants of sinne and slaves of the divill."
  3. Anglice: "sons of Adam, . . . a very understanding generation, quicke of apprehension, suddaine in their despatches, subtile in their dealings, exquisite in their inventions, and industrious in their labour."

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!