Alexander Colonna-Walewski
Alexander Florianus Iosephus comes de (Francice Alexandre Florian Joseph comte de) Colonna-Walewski (natus die 4 Maii 1810 iuxta Varsoviam; mortuus 27 Octobris 1868 Argentorati) vir publicus Francicus et Polonicus erat.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Napoleo I, mater Maria Walewska femina nobilis Polonica fuit. Napoleo eum Comitem Imperii nominavit et magno dotatione honoravit. Pater 1815 in exilium missus est, mater anno 1817 mortua est.
Iuventus
[recensere | fontem recensere]Walewski anno 1824 in patriam Poloniam revertebat, sed, quod Russico gubernatori servire non voluit, iterum in exilium Genavam iit. Anno 1830 particeps insurrectionis Polonicorum contra Imperium Russicum erat ab insurgentibus Londinium ad auxilium petendum missus est. Post Polonicos victos Londinii duos annos mansit atque nobilem Anglicam Carolinam Montagu in matrimonium duxit. Anno 1833 ad exercitum Francicum accessit et mense Decembri eiusdem anni civis Francicus factus est. In Algerio certavit. Anno 1837 scriptor et diurnarius factus est. Tum anno 1840 a rege Ludovico Philippo legatus in Aegyptum missus est, postea cum Francisco Guizot in Argentinam.
Postquam Ludovicus Bonaparte consobrinus anno 1849 praeses Rei Publicae nominatus est, Walewski legatus in Tusciam (1849), in Regnum Utriusque Siciliae (1850), Hispaniam atque Regnum Unitum (1851) missus est. Die 26 Aprilis 1855 senator atque 7 Maii eiusdem anni administer rerum exterarum successor Eduardi Drouyn de Lhuys nominatus est. Anno 1856 praeses erat consultationis Lutetiae atque pro Francia die 30 Martii Pacem Tertiam Lutetiae signavit, qua Bellum Crimaeanum finitum est. Propter controversiam de Italia cum Napoleone die 4 Ianuarii 1860 se a magistratu recessit. Imperator eum autem administrum liberalium artium nominavit (ad annum 1863). Anno 1865 senatum reliquit, ut legatus ad cameram deputatorum eligi posset. Eodem anno praeses parlamenti electus est. Anno 1868 Argentorati morbo mortuus est, cum e Germania reverteret.
Liberi
[recensere | fontem recensere]Habuit omnino septem liberos (duos cum prima uxore, quae anno 1834 mortua est, unum filium cum actrice Rachel, atque tres filias et filium cum Maria Anna Catherina Clarissa Cassandra, quam anno 1846 duxit.