Alcyoneus (filius Diomi)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Alcyoneus (Graece Ἀλκυονεύς) in mythologia Graeca est iuvenis perpulcher e Crisa (antiquo Delphorum nomine), solus filius Diomi et Meganeirae.

Fabula[recensere | fontem recensere]

Incolae Delphici oraculum Apollinis rogaverunt quid deberent de minis Sybaris, dracaenae quae regionem e Cirphide? monte minitabatur. Deus eis respondit eos a minis liberaturos esse si iuvenem electum in speluncam monstri traderent. Sic egerunt. Sorte electus est Alcyoneus, puer specie ingenioque perpulcher. Sacerdotes diadema ei imposuerunt, et eum ad Cirphidem montem ducere coeperunt, ubi spelunca Sybaris drakainae erat, ut ibi immolaretur ad sese ab eius minis liberandos. Fortissimus autem Eurybarus, filius Euphemi progeniesque Axii dei fluviatilis, afflatu divino a Kouretis ambulabat cum in iuvenem incideret. Prima specie amare incipiens, finemque talis casus rogans, mox intellexit eum nec defendere nec ut misere periret sinere poterat. Diadema ergo ab eius capite abscidit, sibi imposuit, et iussit ut se ipsum pro eo traderetur. Cum primum speluncam intravit, Sybarim e cubile traxit atque a rupibus deiecit. Capite radices montis iciente, drakaina evanescuit. E saxo tum exortus est fons, quem incolae Sybarim appellant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]