Albertus Stewart Meek

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Microgoura meeki, columba ex Alberto Stewart Meek appellata et nunc exstincta putata; adumbratio a J. G. Keulemans facta.

Albertus Stewart Meek (18711943) fuit Anglicus conlector avium et naturalista. Nomen Alfred S. Meek, quod in nonnullis commentariis videri potest, ad eundem Albertum Stewart Meek spectat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Meek Londinii natus est, filius mercatoris rerum historiae naturalis. Anno 1893, ad Australiam navigavit, ubi tempus Coomooboolaroo, in statione boaria Georgii Barnard degit, in sola regione ubi psittacus Psephotus pulcherrimus, nunc exstinctus putatus, erat endemicus. (Utrum Meek hanc speciem visit an non est ignotum.) Anno 1894, specimina avium et insectorum pro Gualterio Rothschild zoologo celebrato conligere coepit, primum in Anglia, tum in Australia, et deinde in insulis Pacificis, praecipue in Insulis Salomonis, Nova Guinea, et Bougainville, ubi ipse fuit primus naturalista qui aviarios observavit habitus. Etiam factus est mercator pinnarum et insectorum. Anno 1904 ad Choiseul Provinciam navigavit, ubi ultima Microgourae meeki specimina nota conlegit. Per expeditionem in Nova Guinea anno 1906, Ornithopteram alexandrae, maximum orbis terrarum papilionem, invenit et primum specimen conlectum glandibus petiit. Papuam invisens, aestimavit mitram cuiusdam principis plus quam viginti-tres avium paradisi interfectarum pinnis egere ut tantum eius media pars componeretur.[1]

Sua congeries pellium avium et insectorum est inter gravissimis spectaculis in Museo Historiae Naturalis Londinii conservatis. Specimina ex suis congeriebus in Americano Historiae Naturalis Museo Manhatae Novi Eboraci quoque videri possunt.

Inter animalia ex Meek appellata sunt septem species avium: Charmosyna meeki (Psittacidae), Corvus meeki (Corvidae), Microgoura meeki (Columbidae), Micropsitta meeki (Psittacidae), Ninox meeki (Strigidae), Ptiloprora meekiana (Meliphagidae), et Zosterops meeki (Zosteropidae).

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. "De pellibus et pinnis," controversiae apud situm animalliberationfront.com.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Rothschild, Miriam. 1983. Dear Lord Rothschild: Birds, Butterflies and History. Philadelphiae: Balaban.
  • Rothschild, Walter, et Ernest Hartert. 1913. "List of the collections of birds made by Albert S. Meek in the lower ranges of the Snow Mountains, on the Eilanden River, and on Mount Goliath during the years 1910 and 1911." Novitates Zoologicae 20:473–527.
  • Mearns, Barbara, et Richard Mearns. 1998. The Bird Collectors. Academic Press. ISBN 0-12-487440-1.
  • Meek, Albert S. 1913. A Naturalist in Cannibal Land. Londinii: Fischer Unwin.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]