Aino Kallas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aino Kallas anno 1922

Aino Kallas (nata Aino Julia Maria Krohn 2 Augusti 1878, Viipurin maalaiskunta, mortua 9 Novembris 1956, Helsingiae) fuit scriptrix et poetria Finnica praeter mythistorias et poemata etiam fabulas diegemataque scribens. Nota est inter alia e sermone peculari et archaico, quo in mythistoris Barbara von Tisenhusen, Reigin Pappi, Sudenmorsian usa est. Harum clarissima manet Sudenmorsian (Latine sc. Sponsa lupi) de uxore saltuarii, quae in lupam a diabolo sylvarum transformata est, enarrans. Annis 1916-1919 ei amator fuit Eino Leino, poeta illustris Finnicus; quorum amor valuisse ad mythistoriam Sudenmorsian scribendam traditur. Coniux autem Ainonis Kallas erat vir rerum politicarum peritus, philosophus Estonicus Oskar Kallas, quam ob rem illa nota est etiam apud Estonicos.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Meren takaa I, 1904
  • Meren takaa II, 1905
  • Lähtevien laivojen kaupunki, 1913
  • Barbara von Tisenhusen, 1923
  • Reigin pappi, 1926
  • Sudenmorsian, 1928

Nexus externi[recensere | fontem recensere]