Jump to content

Agriculturalismus

E Vicipaedia
Secundum agriculturalistas, rectio agriculturae a Shennong rege fabuloso, exemplari perfectae reipublicae proderat.

Agriculturalismus, etiam Schola Agrarianismi, Schola Agronomistarum, et Schola Agricolarum appellatus (Mandarinice 農家, simpliciter 农家 Nongjia), fuit prisca philosophia Sinica agrariana quae utopianum rusticorum communalismum et aequalitarianismum suadebat, et fortasse fuit orbis terrarum primus communisticus et socialisticus motus qui societati sine classibus favit.[1] Agriculturalistae credebant societatem Sinicam regnum Shennong imitari debere, regis fabulosi qui in litteris Sinicis depingebatur "in agris laborantem, cum quibusque, atque ullo decreto faciendo, omnes consultantem."[1] Agriculturam suadebant, ac rationes modosque culturae docebant, quia credebant progressum agriculturae fundamenta societatis stabilis et prosperae esse,

Agriculturalismo autem a domo Qin opprimo, plurima texta nunc amissa sunt. Notiones autem primum cum agriculturalismo coniunctae Confucianismum, Legalismum, et philosophia Sinicam omnem moverunt.[2] Agriculturalismus cogitationem Sinicam magnopere movit, et essentiam identitatis Sinicae appellatus est.[3]

Agriculturalismus ex aetate veris et autumni atque aetate civitatum bellantium ortus est, e tempore Centum Scholarum Cogitationis appellato, quae scholae a saeculo sexto a.C.n. ad annum 221 a.C.n. floruerunt. Hoc aevo, civitates certantes, inter sese bellare petentes ut Sinas unirent, philosophis, eruditis, docentibus favebant. Certamen eruditorum progressum variarum cogitationis scholarum stimulavit, quem vis librorum doctrinas referentium divulgare adiuvit.[4] Consecutio fuit aevum cuius proprietates erant mutationes intellectus culturaeque maximi momenti.[4] Praecipuae philosophiae Sinicae, quae Confucianismus, Moismus, Legalismus, Taoismus usitate habentur, ex hoc tempore ortae sunt.

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 Deutsch, Eliot; Ronald Bontekoei (1999). A companion to world philosophies. Wiley Blackwell. p. 183 
  2. Sellmann 2010: 76.
  3. Gladney 2004: 300
  4. 4.0 4.1 Ebrey 2010: 42.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Chesneaux, Jean. 1976, 1984. Las tradiciones igualitarias y utópicas en Oriente. In Historia general del socialismo: De los orígenes a 1875, ed. Jacques Droz. Barcinone: Destino. ISBN 8423313050.
  • Ebrey, Patricia. 2010. The Cambridge Illustrated History of China. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Gladney, Dru. 2004. Dislocating China. Sicagi: University of Chicago Press.
  • Graham, A. C. 1979. The "Nung-chia" 農 家 'School of the Tillers' and the Origins of Peasant Utopianism in China. Bulletin of the School of Oriental and African Studies 42(1): 66–100 doi:10.1017/s0041977x00108468. JSTOR 614828.
  • Graham, A. C. 1986. The Nung-chia 'School of the tillers' and the origins of peasant utopism in China. In Studies in Chinese Philosophy and Philosophical Literature, ed. A. C. Graham, 67–110. Singapurae: National University of Singapore.
  • Sellmann, James Daryl. 2010. Timing and rulership in Master Lü's Spring and Autumn annals. SUNY Press.