Agius (poeta)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Agius erat monachus monasterii Corbeiensis et poeta Latinus saeculi noni. Dies natalis ignotus est, mortuus est post annum 876.

Agius sub annum 876 Vitam Hathumodeam (i.e. Vitam abbatissae monasterii Gandeshemensis nomine Hathumod) scripsit, cui magna fides historica attribuitur, cum Agius cum monasterio arte coniunctus esset. Haec vita, quae ob singularem simplicitatem inter pulcherrimas vitas Medii Aevi numeratur, duobus partibus constat, quarum prima prosa scripta est, altera neniam 359 distichorum in forma dialogi praebet. Idem septem carmina hexametra De computo intitulata composuit, quae episcopo Hamburgensi-Bremensi Rimberto dedicavit, tertiam editionem eorum autem reginae Luitgardae Saxonensi.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Susann El-Kholi: Lektüre in Frauenkonventen des ostfränkisch-deutschen Reiches vom 8. Jahrhundert bis zur Mitte des 13. Jahrhunderts. Herbipoli, 1997. ISBN 3-8260-1278-X S.16-18 - (theodisce)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Paul Lehmann: Agius. In: NDB, vol. 1, Berolini 1953 (theodisce)
  • Friedrich Wilhelm Bautz, "AGIUS, Mönch in Corvey" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1)  col. 55 (Theodisce)
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!