Roman numeral 10000 CC DD.svg

Libra (pondus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Libra

Libra (pondus) est unitas massae, etiam vis. Origine a Romanis capta[1], librae usus per Europam institutus est. Recentius substituta est in chiliogrammam systematis metrici, et superest duntaxat in regionibus loquentibus Anglice atque in Bavaria..

Vis libra est illud pondus quem una libra facit in gravitate Telluris. Aequatio haec applicari omnibus unitatibus massae potest, sed in metrico systemate admonetur.

Libra Anglica[recensere | fontem recensere]

Libra Anglica est par 7000 granorum, vel 453.59237 grammatum. Li, imprimis haec 16 uncias continet, quamvis Romana libra 12 (ut ipsum verbum indicat?) continebat; differentia tempore Mediaevali orta est, uncia stetit ?, cuius nescio ? causam.

Libra Bavarica[recensere | fontem recensere]

Ex origine medioaevali libra Bavarica fuit non moneta, sed pondus ad pecuniam numerandam, praecipue monetarum Pfenninge?[2] nominatarum, quarum ducentas quadraginta una libra (argenti) continebat. Sed regiones et urbes bavaricae mox aliae alias rem monetariam tractabant, quae insuper exeunte saeculo 16 a ratione Pfenningorum? ad nummos Florinos, Gulden dictos ("fl" abbreviatos), mutata est. Iuxta pondus "kilogramma" in quibusdam Bavariae partibus usque adhuc "Pfund" (i. e. libra quingenta grammata continens) usitatum est.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lucas Paetus, De mensuris, et ponderibus Romanis, et Graecis : cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque. Eiusdem variarum lectionum liber unus. Venetiis, 1573.
  2. Saepius, e. g. in veterrimis versionibus librorum Novi Testamenti, reperimus vocem latinam denarius theodisce pfennig redditam esse; qua re Pfennig e lingua theodisca latine crebro denarius (sc. cupreus et vilis) versus est.
  3. Reinhard Riepl,Wörterbuch zur Familien- und Heimatforschung in Bayern und Österreich. ISBN 978-3-0028274-4. Pag. 472.