Sub regimine Aelredi, coenobium tam floruit ut, numero monachorum usque ad quinquaginta et fratrum laicorum ad circiter 500 aucto, amplissima domus religiosa in Anglia factum est, ex quo praeterea quinque coenobia nova in Scotia condita sunt. Ab operibus Sancti Augustini Hipponensis motus, Aelred ipse multa scripsit. Multam vitam suam dolore lapidis in vesica affectus, demum, infirmitate Aelredus coactus est prope valetudinarium abbatiae habitare. Mortuus 12 Ianuarii1167 apud Riaevallem, in Domo Capitulari sepultus est. Postea reliquiae eius in scrinium templi abbatialis translatae sunt. Discipulus eius, Gualtherius Daniel, suam vitam scripsit.