Gualtherius Daniel
Appearance
Gualtherius Daniel (floruit 1150–1167 [1]) fuit monachus Cisterciensis saeculi duodecimi qui in coenobium Riaevallense 25 annos natus se iunxit, ubi pater suus etiam erat sodalis. Cum vocaretur 'magister', videtur in scholis eruditus esse, forte apud Parisios aut Oxoniam. In abbatia Riaevallensi, valitudinarius ministravit et ‘medicus’ vocabatur. Scriptor foecundus cuius complura opera extant, notissimus est propter librum De Vita Aelredi.
Notae
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.