Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Additio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula additionis

Additio (-onis, f.) est operatio arithmetica qua describitur summa numerorum quantitatumve quarundam. Notatur signo +, quod voce et enuntiare solemus, quanquam in linguis Europaeis hodiernis saepe nuncupatur «plus».

Mathematice scribitur: summandus + summandus = summa. Exempli gratia, aequatio "quinque et septem sunt duodecim" scribitur "5 + 7 = 12".

Operatio additio proprietates commutativitatem, associativitatem et distributivitatem exhibit.

Definitiones[recensere | fontem recensere]

Additio numerorum naturalium definiri potest per magnitudinem copiarum: summa est numerus elementorum copiae quae oritur ex confusione duarum copiarum disiunctarum quarum magnitudines sunt numeri summandi.

Cum subtractio est operatio inversa additionis, et numerus negativus est quasi quantitas ab aliqua alia subtrahenda, additio numerorum integrorum velut sequentia additionum vel subtractionum est. Sic 5+(-7)=-2, nam 5 addere, deinde 7 subtrahere idem est ac 2 subtrahere.

Ut numeri rationales addentur, primum necesse est eos cum eodem denominatore scribere, deinde numeratores addere. Sic

Etiam alia structura ex numeris composita addi possunt:

  • Summa sequentiarum est sequentia summarum.
  • Summa functionum eiusdem domminii est functio cuius valor in omni punctio est summa valorum illarum functionum in hoc puncto.
  • Summa matricum eiusdem dimensionis est matrix cuius elementa sunt summa elementorum illarum matricum in eodem loco.

In algebra abstracta additio est quasi fundamentum in nonnullis structuris, sicut spatio vectorum. In his additio per axiomata definitur.

De notatione[recensere | fontem recensere]

Additio vulgo signo '+' notatur. Si sequentia finita aut infinita summanda est, etiam littera ∑ utitur. Sic

In temporibus Romanorum et signa + ac = aliam formam habebant[1].

Operationes fundamentales arithmeticae

additio | subtractio | multiplicatio | divisio


Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove)