Achillea

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Achillea insula anno 2008

Vide etiam paginam discretivam: Achillea (discretiva)

Vide etiam paginam discretivam: Alba (discretiva)

Achillea insula[1] (Graece Ἁχίλλεια νῆσος[2]) vel Alba insula (Graece Λευκή[3]), nunc insula Serpentium,[4][5] est insula minima vel saxum magnum (area 20.5 ha) in Ponto Euxino, prope delta Danubii sita; regionis Odessanae ex anno 1944 pars est.

Insula antiquitate[recensere | fontem recensere]

Thetis in mythologia Graeca hanc insulam e fundo maris sustinuisse dicitur, ut Achillem mortuum daret; interdum et insula Beatorum (μακάρων νῆσος) nuncupabatur.[6] Antiquitate in insula erat templum Achillis Patroclique dicatum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinii Hist. nat. IV 91, 1; vel insula Achillis (Plin. IV 83, 1; Solini XIX; Graece Ἀχίλλεως νῆσος, e.g. Arriani Periplus Maris Euxini, 32).
  2. St. Byz. s.v.
  3. E.g., Dionysius Periegetes 540.
  4. Ephemeris 2009, Insula Serpentium limitem non mutabit.
  5. Neograece Φιδονήσι, Dacoromanice Insula Șerpilor, Ucrainice Змії́ний/Zmiinyi, Russice Змеиный.
  6. Pind. Nem. IV 50, Eur. Andr. 1260—1262; etc.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 45°15′18″N 30°12′15″E • GeoNames • Pleiades